KJV| NIV| AMP| ASV| NASB| Chinese-CUV| Chinese-py| Chinese-NCV| Korean| German| Russian| Latin| Hebrew| Greek| Spanish|
Hebrews(Hebrews)-Latin
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13
Mp3 Audio Bible Play Audio Bible Play
Heb 1:1 multifariam et multis modis olim Deus loquens patribus in prophetis
Heb 1:2 novissime diebus istis locutus est nobis in Filio quem constituit heredem universorum per quem fecit et saecula
Heb 1:3 qui cum sit splendor gloriae et figura substantiae eius portansque omnia verbo virtutis suae purgationem peccatorum faciens sedit ad dexteram Maiestatis in excelsis
Heb 1:4 tanto melior angelis effectus quanto differentius prae illis nomen hereditavit
Heb 1:5 cui enim dixit aliquando angelorum Filius meus es tu ego hodie genui te et rursum ego ero illi in Patrem et ipse erit mihi in Filium
Heb 1:6 et cum iterum introducit primogenitum in orbem terrae dicit et adorent eum omnes angeli Dei
Heb 1:7 et ad angelos quidem dicit qui facit angelos suos spiritus et ministros suos flammam ignis
Heb 1:8 ad Filium autem thronus tuus Deus in saeculum saeculi et virga aequitatis virga regni tui
Heb 1:9 dilexisti iustitiam et odisti iniquitatem propterea unxit te Deus Deus tuus oleo exultationis prae participibus tuis
Heb 1:10 et tu in principio Domine terram fundasti et opera manuum tuarum sunt caeli
Heb 1:11 ipsi peribunt tu autem permanebis et omnes ut vestimentum veterescent
Heb 1:12 et velut amictum involves eos et mutabuntur tu autem idem es et anni tui non deficient
Heb 1:13 ad quem autem angelorum dixit aliquando sede a dextris meis quoadusque ponam inimicos tuos scabillum pedum tuorum
Heb 1:14 nonne omnes sunt administratorii spiritus in ministerium missi propter eos qui hereditatem capient salutis
0.012s

Make Bible Search Toolbar On Your Website.
Powered by Paul.Ren V3.0 © 2002-2010 http://www.yawill.com